# Cerebri anatome 285

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/285

Ex his verò constat, quòd hi musculi, quibus iste Nervus in omnibus prospicit plerosque oculi motus spontaneos ferè ac per se exequendo satìs sunt: ubi autem praedictus Nervus in quatuor surculos dividitur, plexum constituit parvum & rotundum, è quo plures exiles propagines Nervi optici truncum perreptant, & variè circumambiunt; in quem usum ità fiat, suprà innuimus. Quarta Nervorum Conjugatio (quam ordinis & successionis jure quartam appellamus, licèt à Fallopio octava & ultima habeatur) diversam ab omnibus aliis originem sortitur. Quum enim plerique alii à Medullae oblongatae basi aut lateribus prodeant, hic in summitate ejus, pone protuberantias orbiculares nates & testes dictas, radicem suam habet: unde anteriùs juxta latera medullae oblongatae deflexus, statim sub dura matre reconditur; sub qua aliquandiu incedens, & per idem cum reliquis oculo destinatis foramen cranium pertransiens, singulari trunco, nec cum aliis Nervis uspiam communicante, totus in musculum trochlearem dictum impenditur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
