# Cerebri anatome 287

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/287

CAPUT XXII. Nervorum Paria quintum, sextum, ac septimum explicantur. EQuatuor praedictis Nervorum Paribus, duo priora sensui tantùm, bina autem posteriora motui potissimùm inservire videntur; eorumque singularis quisque Nervus peculiari provinciae destinatur: At verò quae proximè succedit, sc. quinta Nervorum Conjugatio, & utriusque facultatis, nempe tum sensus tum motûs, exercitia praestat; neque ipsi provincia tam restricta praefinitur ut ad unum aliquod membrum solummodo pertineat; nam & ad oculos, & nares, & palatum, reliquâsque totius faciei partes distribuitur; ac insuper aliquatenus praecordiorum, ac viscerum ferè omnium munera & actiones, pro parte sua, adjuvat, Hoc Par (quod ab antiquis tertium, à nobis quintum, idque ordinis seu positionis jure, habetur) infra priores nervos, è lateribus protuberantiae seu processûs annularis à Cerebello dimissi, trunco amplo & lato procedit: fibris hoc quidem plurimis, quarum aliae sunt molles, aliae duriores, simul colligatis constat; adeò ut magnus ipsius Caudex, prope originem, nihil aliud sit quàm plurium nervorum fasciculus, quorum sc.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
