Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 29
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Medullae oblongatae, &caeterae posteriores τοῦ Ἐγκεφαλυ partes recensentur, earùmque dissectio traditur. POstquam igitur utrasque menyngas, &vasorum in iisdem ramificationes, nec non Cerebri, ità propriè dicti, fabricam descripsimus; tum exteriorem ejus limbum circa medullae oblongatae crura in plicas collectum, &utrumque ipsius meditullium corporibus striatis appensum ostendimus; jam reliquas του εγκεφάλυ partes ordine prosequamur. Corpora striata, seu medullae oblongatae apices, sunt duae prominentiae lentiformes, quae intra priores Cerebri ventriculos, vulgò dictos, conspiciuntur; harum capita, quae ampliora &magìs obtusa sunt, ad se mutuò inclinantur, &ferè contigua sunt: ex hujus inclinationis angulo, fornix geminâ radice oritur, quibus subjicitur, &striata haec corpora simul connectere videtur, transversarius quidam processus medullaris, prout videre est in Tabula septima, G. G.