# Cerebri anatome 29

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/29

CAPUT II. Medullae oblongatae, & caeterae posteriores τοῦ Ἐγκεφαλυ partes recensentur, earùmque dissectio traditur. POstquam igitur utrasque menyngas, & vasorum in iisdem ramificationes, nec non Cerebri, ità propriè dicti, fabricam descripsimus; tum exteriorem ejus limbum circa medullae oblongatae crura in plicas collectum, & utrumque ipsius meditullium corporibus striatis appensum ostendimus; jam reliquas του εγκεφάλυ partes ordine prosequamur. Corpora striata, seu medullae oblongatae apices, sunt duae prominentiae lentiformes, quae intra priores Cerebri ventriculos, vulgò dictos, conspiciuntur; harum capita, quae ampliora & magìs obtusa sunt, ad se mutuò inclinantur, & ferè contigua sunt: ex hujus inclinationis angulo, fornix geminâ radice oritur, quibus subjicitur, & striata haec corpora simul connectere videtur, transversarius quidam processus medullaris, prout videre est in Tabula septima, G. G.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
