Latin
CAPUT XXII
Thomas Willis, Cerebri anatome 291
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur quòd hi nervi è quinto Pari in oculorum glandulas ac palpebras distributi, illarum partium actionibus, potissimùm involuntariis &patheticis, inserviunt; cujusmodi imprimis sunt oculorum languidi moerentésque inter flendum aspectus, ac invita lacrymarum profusio cùm enim inferior quinti Paris ramificatio, Nervus sc. intercostalis, praecordiis in homine prospiciat, facilè accidit, ut à tristi horum affectione istius nervi ramis cardiacis in spasmum actis &corrugatis, etiam praedicti rami ophthalmici ità correspondeant, ac palpebras corrugando, comprimendoque glandulas, ejusmodi oculorum intuitus, tristitiae ac doloris indices, producant. Porrò observare est, quòd è ramo quinti Paris ophthalmico surculus quidam, juxta musculorum capita, superiùs reflectitur; qui ubi per proprium foramen, os oculi orbitam continens trajecerit, rectà in narium cavernas defertur. Hinc, ut opinor ratio desumitur, quare è loco obscuriore in lucem progredientes, ad primum Solis aspectum mox vel invitò sternutemus; nimirum oculis objecto nimis P p 2 nimis forti perculsis, &quò se avertant subitò ac inordinatè commotis, illico per nervum praedictum eadem affectio cum membrana tubulatas narium cavitates oblinente communicatur, quae proinde contracta &corrugata (veluti à re acri &vellicante assolet) sternutationem ciet.