# Cerebri anatome 291

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/291

Videtur quòd hi nervi è quinto Pari in oculorum glandulas ac palpebras distributi, illarum partium actionibus, potissimùm involuntariis & patheticis, inserviunt; cujusmodi imprimis sunt oculorum languidi moerentésque inter flendum aspectus, ac invita lacrymarum profusio cùm enim inferior quinti Paris ramificatio, Nervus sc. intercostalis, praecordiis in homine prospiciat, facilè accidit, ut à tristi horum affectione istius nervi ramis cardiacis in spasmum actis & corrugatis, etiam praedicti rami ophthalmici ità correspondeant, ac palpebras corrugando, comprimendoque glandulas, ejusmodi oculorum intuitus, tristitiae ac doloris indices, producant. Porrò observare est, quòd è ramo quinti Paris ophthalmico surculus quidam, juxta musculorum capita, superiùs reflectitur; qui ubi per proprium foramen, os oculi orbitam continens trajecerit, rectà in narium cavernas defertur. Hinc, ut opinor ratio desumitur, quare è loco obscuriore in lucem progredientes, ad primum Solis aspectum mox vel invitò sternutemus; nimirum oculis objecto nimis P p 2 nimis forti perculsis, & quò se avertant subitò ac inordinatè commotis, illico per nervum praedictum eadem affectio cum membrana tubulatas narium cavitates oblinente communicatur, quae proinde contracta & corrugata (veluti à re acri & vellicante assolet) sternutationem ciet.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
