# Cerebri anatome 294

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/294
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/294

Certè ex Nervi hujus prosapia & multifaria affinitate, etiam in capite valdè diffusa, plurium ejus partium mutuae dependentiae & confoederationes procedunt. Quantum verò hic Nervus in aliis provinciis, nempe in thorace ac imo ventre, ibidémque circa praecordiorum & viscerum motus & sensiones, variasque illorum inter se & cum aliis partibus sympathias faciat, posthaec fusiùs ostendetur, cùm de Nervo intercostali, qui in hoc Paris quinti Nervo radicatur, speciatim dicemus; ubi ex multiplici hujus nervi communicatione, sternutationis, oscitationis, risûs & ploratûs, pluriumque aliarum actionum merè naturalium rationes facile erit depromere. Interim ad hunc modum Nervi quinti Paris superior in capite ramificatio se habet, ac simili ferè ritu in plerisque animalibus divaricatur; excepto tamen quòd in nonnullis, sub prima statim origine in tres magnos ramos dividitur; quorum unus mandibulae inferiori, alter oculo ac naso, ac tertius maxillae destinatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
