# Cerebri anatome 296

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/296

Hujus Paris bini processus, mollis unus, alter autem durior, vulgò accensentur, qui reverâ duo distincti nervi esse videntur, utpote qui origines, licè propinquas, aliquatenus tamen distinctas habent, & ad organa diversa feruntur: interim utrisque in communm quodam usûs sive actionis respectu convenientibus; quippe dum unus nervus auditûs actum perficit, alter requisita quaedam quo actus iste meliùs perficiatur suppeditat? Quapropter contra vulgarem hujus Paris descriptionem, quâ pro unico sumitur, non multùm litigamus. Hujus Paris processus sive Nervus propriè auditorius, qui ramus mollis appellatur, è latere inferiore protuberantiae annularis in homine, éque medio annuli minoris in quadrupedibus exoriri videtur. In quibusdam dissectionibus planè deprehendi, quòd mollior hic nervus originem inferiùs habens, paulò ascendere videretur priusquam è Caudice medullari prodierit; atque alter durior nervus superiùs (nempe ex linea albida medullari quarti ventriculi fundum obducente) exoriri visus, paulò descenderet, & prope alterius occursum emergeret.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
