# Cerebri anatome 303

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/303

CAPUT XXIII. Octavi Nervorum Paris Descriptio. OCtava Nervorum Paris Conjugatio, ab anti- quis pro sexta habita, Par vagum appellatur; eò sc. quòd Nervus ejus, non uno contentus membro, aut corporis regione, partes diversas ac longè dissitas respicere, atque ramificationes suas non modò in vicinia circa Caput & cervicem, sed per totam medii ac imi ventris cavitatem, ac ad pleraque in utrisque viscera, exporrigere putatur. Reverâ hic Nervus provinciam satìs amplam habet; attamen non adeò diffusam utì vulgò creditur: nam plures alii nervi, quoniam huic se adjungentes inosculati sunt, ejus pars esse perhibentur, licèt ipsi distinctas origines, & rursus à Paris octavi nervo abscedentes, divaricationes peculiares & ab eo diversas obtineant. Quare ut unicuique suum tribuamus, hunc Paris vagi nervum à carceribus ad metam prosecuti, proprios extensionis ejus tractus & vestigia indagabimus; & insuper aliorum cum ipso confoederationes & coincidentias ostendemus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
