# Cerebri anatome 304

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/304

Itaque Octava Nervorum Conjugatio infra Nervos auditorios, è lateribus medullae oblongatae, radice ejus fibris numerosis constante, exoritur in homine duodecim ad minùs, quarum aliae majores, aliae minores sunt, satìs conspicuae habentur; quibus fibra insignis, seu potiùs Nervus caeteris longè major, à spinali medulla accedit, iisque adjunctus, eâdémque tunicâ à dura matre ascitâ involutus, unâ Cranio egreditur, ac si omnes in eundem truncum coalescerent: Iste autem Nervus accessorius, quin & aliae plures fibrae sub involucro illo usque distinctae manent, & postea abscedentes separatim in provincias peculiares feruntur. Quippe Nervus iste spinalis, Cranio perforato, conjugationem suam deserens, in musculis cervicis & scapulae defertur; porrò fibra insignis è Paris vagi origine, mox in Conjugationis septimae processum duriorem effertur; duaeque aliae fibrae, statim relicto caeterarum consortio, in musculos gulae & cervicis tendunt: reliquae autem fibrae simul colligatae, usque sociae pergunt, & vice aliorum comitum, à quibus deserebantur, satellitium illico novum & quasi succedaneum asciscunt; nimirum ipsius Nervi intercostalis modò truncus integer prout in plerisque quadrupedibus habet; modò ramus tantùm, prout in homine & aliis quibusdam animalibus observare est, accedit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
