# Cerebri anatome 305

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/305

Hîc loci ubi Nervi intercostalis seu truncus, sive ramus, Paris vagi caudici inosculatur, plexus insignis constituitur, sc. Nervi truncus, ibidem major factus, in tumorem quendam, corpori calloso, seu ganglio similem, attolli atque excrescere videtur: hic, cùm oblongus sit, à Fallopio Corpus olivare dicitur; cujusmodi modò unicum, modò bina, idem Author huic Nervo adesse pronunciat; cùm reverâ in Paris vagi trunco unum, alterum autem in vicino intercostali, constanter reperiatur. Circa hujusmodi plexus in genere advertimus, ipsos in Nervis, quasi nodos in canna aut arboris caudice, constitutos esse, quoties sc. ramus è trunco prodit, aut aliunde illapsus, in eundem recipitur; cúmque eodem saepe loco surculi quidam abscedunt, aliique adveniunt, plexus ibi major evadit; & adhuc, quò plurium surculorum ac propaginum alicubi in Nervo aditus exitusque simul conveniunt, eò magìs plexûs magnitudo & moles augetur: si quando autem ramus à Nervo quopiam sine plexu constituto procedere videatur, reverâ sub eadem tunica solùm inclusus, non tam ramus quàm socius habendus est, utpote qui longo priùs ductu, singularis ipse Nervus & satìs distinctus simul pergebat, neque ante discessum suum omnino inosculabatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
