# Cerebri anatome 31

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/31

Hujus discriminis ratio est, quòd in homine siquidem ipsius Cerebri compages perampla, ejusque meditullia ab invicem remota existunt; crura ejus, quò meliùs iisdem medullae oblongatae apices adaptentur, sejungi & à mutuo contactu in majorem aperturam deflecti oportuit. Hinc observare est, quòd in homine Crura medullae oblongatae, à Cerebri appensione, majori inclinationis angulo, ac ambitu quodam deflexa prodeunt; verùm in brutis eadem ferè parallela jacent. Quo ritu hae partes in Cerebro humano conformantur, Figura tertia item & quarta exhibet; quo ritu in quadrupedibus habent, in Figura septima ostenditur. Ab iisdem Crurum medullarium jugis, unde Nervi optici origines desumunt, processus quidam medullares exorti, & utrinque supra foraminis secundi marginem delati, juxta radicem glandulae pinealis unà coëunt. Hi processus (utì videtur) sunt partes istae, quas Insignissimus Cartesius supposuit esse nervos ad glandulam pinealem pertinentes: quin potiùs suspicor has tantùm productiones esse, quibuscum nervi optici, etiam juxta origines suas, communicant. Harum figura in Tabula septima satìs aptè describitur, p/31. Post Thalamos nervorum opticorum, adhuc aliae protuberantiae insignes, vulgò Nates & Testes dictae, superiori caudicis medullaris parti accrescunt, & superficiem ejus, circiter unciae spatium, obtegunt; cui tamen cùm in medio non sint contiguae, iis toto ipsarum tractu cavitas quaedam subjicitur. Hae protuberantiae sunt minores in homine, item in cane & fele; denique, si rectè observavimus, in caeteris animalibus, quae recèns edita, ad victum quaerendum impotentia & minimè instructa sunt: In vitulo, ove, porco, & similibus, longè majores apparent; in piscibus & volucribus omnino desunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
