Latin
CAPUT XXIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 312
Unproofread scanNot analysed yet
Ramus stomachicus inferior juxta sinistram partem fundi ventriculi plures fibras &propagines dimittit, qui aliis à plexu mesenterico &lienari emissis uniuntur. Porrò in dextra parte ejusdem fundi ventriculi, propagines ab utroque ramo stomachico emissae, surculis aliis à plexu hepatico sursùm emissis uniuntur; atque circiter hunc locum, octavi nervorum Paris uterque truncus terminari videtur, quippe ultimum quod illius percipere licet, sunt propagines quaedam à ramis stomachicis dimissae quae ramulis &fibris à plexibus mesentericis sursùm emissis inosculantur.