Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 313
Unproofread scanNot analysed yet
Hic Nervus statim sub ipso ortu fibris numerosis constat, prout cernere est Figurâ nonâ E: cujus ratio est, quia nervi plures hîc simul oriundi, ac ab eodem penu spirituum animalium copias derivantes, easdem partibus diversis &ab invicem remotis inferre debent; ideoque laticem suum non singulari trunco, utì vasa sanguifera, assumunt, eúmque postea per ramos &surculos hùc, illùc exporrectos, aequabiliter distribuunt. Quippe enim spiritus ab eodem fonte derivati, in has partes seorsim ab illis influere, atque influxum suum variè transponere ac immutare, opus habent: Quare in hanc rem (ut minimè supponamus valvulas mediis nervorum ramificationibus, velut organi musici Tibiis, praepositas) requiritur, ut Nervi qui ad diversa munera in distinctis partibus respectivè obeunda destinantur, usque in toto ductu singulares, ac inter se distincti spirituum canaliculi existant; profectò melioris conductûs gratiâ, plures simul colligantur, &in eundem truncum coalescere videntur; cùm reverâ isti tum in origine partiti fuerint, tum etiam toto itinere, sub eadem tunica licèt involuti, distinguuntur, &ità ad partes respectivas feruntur.