# Cerebri anatome 318

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/318

Huic duplici Laryngis motui peragendo (veluti manus Tibicinis, quarum una Tibiae foramina inferiora, altera autem superiora modulatur) bini nervi constituuntur: videlicet Nervi recurrentis surculi, & propagines, ab infrà elati, annulos cartilagineos deorsùm movent; & Nervus ab hoc plexu desuper emissus annulos statim superiores sursùm trahit. Porrò quoniam in utrisque nervis consensus quidam & sympraxis requiritur, idcirco mutuò inosculantur. Quinimo cùm uterque recurrens crebras propagines in utrumque tracheae latus distribuat; videtur quòd illae in partem dextram emissae annulos ejus deorsùm movent, pro inspiratione & voce gravi; aliaeque in sinistram partem utrinque exeuntes, annulos sursùm ferunt, pro expiratione & voce acuta. Porrò sicut instinctus pro motu depressionis à recursùs seu reflexionum nodis traditur; ità impressio pro istarum partium elatione ab hoc plexûs ganglioformis Nervo accipitur. Ramus insignis è plexis medio Nervi intercostalis in Paris vagi truncum defertur, Fig. 9. 1. Quem ob finem ità fiat suprâ innuitur; nempe ut spirituum in utrisque Nervis degentium commercia denuo iterentur: verùm annotetur, in sinistro tantùm latere sic habere, ubi Paris vagi truncus longo ductu singularis perstat; in dextro autem, ubi Nervus recurrens multò superiùs abscedit, hic alter è plexu intercostali Nervus planè deest. E regione primae aut secundae costae plexus alius insignis in trunco Paris vagi consistit, è quo plures surculi & fibrae versùs Cor & appendicem ejus dimittuntur, Fig. 9. K. Porrò in brutis animalibus hîc circiter loci Nervus intercostalis Paris vagi truncum relinquit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
