Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 323
Unproofread scanNot analysed yet
Reverâ spiritus animales Cordi insitos, ac intra fibras ejus scatentes, illùc per nervos primò influxisse supponimus, eorumque impendia tantùm hâc supplementi viâ resarciuntur; attamen ut spiritus animales, qui adeô parcâ manu in Cor dispensari videntur, perpetuò huic mobili actuando sufficiant, isti copias velut subsidiarias à sanguine arterioso jugiter accipiunt: Namque alibi ostendimus, quòd in corde, sicut in toto praeterea musculoso genere, spirituum insitorum particulis spirituo salinis copula sulphurea à sanguine suggesta adjungitur; quae materies, dum spiritus agitantur, denuo elisa, ac velut explosa, (non secùs ac pulveris pyrii particulae accensae ac rarefactae) musculum, sive Cor ipsum, pro nixu motivo efficiendo inflant, ac intumefaciunt; adeóque ab indiscontinua Cordis actione multum hujus copulae sulphureae, quae facilè à sanguine resarcitur, ac minus spirituum, qui nervorum commeati adducuntur, impenditur. Atque hîc jure inquiritur, utrùm Cordis pulsus à spirituum animalium per nervos influxu ità necessariò dependeat, ut eo prohibito Cordis actio omnino cesset. Pro hujus decisione experimentum sequens in Cane vivo aliquoties tentari curavimus. circa jugulum, cute per longum discissâ, utrique Paris vagi trunco seorsim arrepto ligatura valdè stricta injiciebatur, quo facto, statim canis torpescere visus obmutuit, &circa hypochondria motus convulsivos cum magno Cordis tremore passus est: verùm hoc affectu brevi cessante, postea sine vigore quovis aut vivido aspectu, quasi moribundus jacuit, ad motum quemvis piger aut impotens, ac alimenta quaevis oblata respuens nihilominus vita ejus adhuc perduravit, nec postquam Nervi isti penitus dissecarentur, statim extinguebatur; quin hoc animal per plures dies superstes tam diu vixit, donec ferè prae longa inedia viribus sensim attritis enecaretur. Cadavere aperto sanguis intra Cordis ventriculos, &vasa illinc undequaque protensa, scil. tum arterias, tum venas, valdè coagulatus in grumos concreverat; nimirum proinde, quia sanguis, licèt pro vita utcunque sustinenda aliquatenus circularetur, maxima tamen ex parte, tum in Corde, tum in vasis stagnaverat: cujus stagnationis causam non aliam assignaverim, quàm quòd praecordia, prohibito spirituum animalium influxu, solitus motus deficeret.