Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 328
Unproofread scanNot analysed yet
Enimvero uterque Nervus, quatenus circa arteriam reflexus sursùm in partem movendam effertur, Tracheae annulos per quasdam ejus propagines deorsùm movet; quatenus item uterque In Nervum à plexu ganglioformi dimissum terminatur, Tracheae plicas per alias ejus propagines superiùs ducit. Hinc ratio reddi potest, cur Nervis recurrentibus praescissis, Animal quodvis statim obmutescit; quia sc. nisi Trachea movetur spiritus efflatus Cavitatem ejus, quasi fistulam in toto ductu aequabiliter cavam, sine ulla refractione pertransiens, sonum non edit. Circa hos Nervos inquiri debet, quae sit discriminis ratio, quòd reflexionis nodi in utroque latere non eodem modo habent; item in quem finem ab utrisque nodis rami cardiaci procedunt. Quoad prius, quòd sinister recurrens, non utì par ejus, arteriam axillarem circumligat, aliqualis ratio esse videtur, quia sinistra arteria axillaris inferiùs oriunda, transitu declivi, &non recto, prout dextra, in brachium defertur; quare Nervi funiculus truncum ejus circumambiens, non fixum reflexionis nodum, sed valdè mobilem haberet, quippe loco suo facilè dilabi possit. At verò potius dicendum videtur, in alios usus &magìs necessarios comparatum esse, ut hi Nervi vasa isthaec eo modo circumligent: Cùm enim isti, tanquam fraena aut lora vasis sanguiferis injiciantur, eadem hùc, illùc convellendo, sanguinis decursum variè determinent; requiri videtur ut recurrens unus arteriam axillarem, ac alter Aortae truncum descendentem constringeret: nam quoties opus est sanguinem versùs caput paulò uberiùs proripi, Nervi recurrentes, praedictas arterias sursùm convellendo, illud facilè praestant: Atqui sanguis quadantenus in superiora continuò sollicitari debet; qui secùs pondere suo inferiùs nimis verget.