# Cerebri anatome 33

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/33

Earum situs ab anterioribus satìs remotus est, satisque à medullari caudice, per cavitatem, seu ventriculum subjectum seponuntur: quinimo via propria, sive processus unus è medulla oblongata in has prominentias ducere, atque alius ab iisdem abducere, & illinc in Cerebellum deferri videtur. Hinc suspicari licet quòd prominentiae istae (praesertim Natiformes, quae principales sunt) diverticula quaedam fuerint, in quae spiritus animales à medulla oblongata in Cerebellum, & vice versâ, ab hoc in illam derivandi, secedant, ibidémque propter usus quosdam animales (de quibus postea dicemus) commorentur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
