Latin
CAPUT XXIV
Thomas Willis, Cerebri anatome 330
Unproofread scanNot analysed yet
Ob eandem rationem in hilaritate &gaudio, in quantum Trachea cantu aut risu exercetur etiam sanguis versùs exteriores, ac superiores praesertim, partes uberiùs suffunditur. Atque hinc causa patet, quare Nervus uterque recurrens à reflexionis nodo ramos cardiacos dimittit; nempe ut in ejusmodi affectibus, quorum indices Trachea sonos aut voces, ope Nervorum istorum, edit, Cor ipsum suo quoque modo afficiatur. Itâ enimvero quoties rixamur, Cor irritatum illico sanguinem magìs accendit, eúmque uberiùs in ejusdem affectûs pabulum versùs Cerebrum propellit. Quinetiam in risu, ovatione, aut cantu, istorum Nervorum ductu, Cor in Tracheae consensum &sympraxin adductum, celeriori statim pulsu sanguinem explodit, eúmque, aliàs tardiore motu aut stagnatione molestum ac gravem futurum, praeproperè foras ejicit; quare ejusmodi actiones, scil. risus &cantus, Cor alleviare dicuntur, quia sanguinem è Cordis sinubus liberiùs &promptiùs elutriari, &insuper succenturiante pulmonum ope, in ipsos exantlari faciunt. Infra recurrentis sinistri productionem Nervus alter insignis versùs posticam Cordis regionem defertur, qui ambitu quodam circa basin ejus delatus, propagines crebras dimittit, qui latus sinistrum hemisphaerii posterioris obducunt, Fig. 9. O.