# Cerebri anatome 332

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/332

Quinimo à plerisque in dubium vocatur, utrùm haec viscera proprio nisu suos ipsorum systoles ac diastoles motus efficiant: Quippe recepta opinio est, istam pulmonum reciprocationem à Thoracis motu omnino procedere, ejusque dilatationi & constrictioni necessariâ quâdam dependentiâ obsequi; nempe pectus dilatatum, follium ritu, aerem ambientem in Tracheam cogere, qui in pulmones irruens ipsos inflat ac distendit; dein eodem pectore ultrò subsidente, pulmones ipsius pondere compressos aerem priùs intrusum denuo expirare. Reverâ utcunque existimem diaphragma ac pectoris musculos respirationi multùm conducere; tamen partes istas hoc munus solitariè perficere, & pulmones merè passivos esse, minimè concedo: Nam respiratio sanguinis ac Cordis gratiâ praecipuè instituitur, ejusque actus pro varia horum crasi determinari, & pro multiplici pulsûs necessitate ferè quovis horae minuto alterari solet: At verò ipsi pulmones sunt (ac minimè diaphragma, aut thoracis musculi) quos sanguis è Corde ebulliens pertransit, & juxta temperiem suam atque pulsûs tenorem continuò afficit: quare hinc concludere liceat, ipsos pulmones primos motuum suorum instinctus concipere, & praedictorum Nervorum ope sese aliquatenus exerere, atque systolen & diastolen moliri, eâsque juxta propriae necessitatis sensum designare; cùm verò his fibrae pro motu locali requisitae desunt, ideo diaphragma & Thoracis musculi pulmonum inceptis è vestigio succenturiantur, atque horum connixu respiratio completa efficitur. Cùmque adeò Nervi duplicis generis nempe quidam à spina diaphragmati & Thoracis musculis inserti, aliique a Pari vago in pulmones distributi, organa respirationis actuant; proinde fit ut ipse respirationis actus, per se ἀβίαστος & involuntarius, pro libitu nostro aliquantulùm cohiberi, interrumpi, ac diversimodè alterari possit. Nervorum utriusque generis in respirationis opere sympraxis posthaec ostendetur, cùm de Neyvo diaphragmatis speciatim dicemus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
