# Cerebri anatome 334

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/334

Pulmones in respirationis actu saepe primos esse adhuc ampliùs constat, quoniam illi ab objectis extraneis & improportionatis irritati, statim motus anomalos & violentos concipiunt; utì cùm tussis vehemens propter molesti cujusvis exclusionem cietur; cui motui diaphragma & Thoracis musculi statim obsequuntur. Pariter in respiratione anhela, suspiriosa, aut aliàs inaequali, primus ejus instinctus plerumque à pulmonibus incipitur; quandoque tamen, cùm exteriora respirationis organa in motus irregulares excitantur, etiam pulmones eorum anomaliis obtemperare coguntur; ità cùm diaphragma quoquomodo affectum risum orditur, pulmones cachinno subsequente eundem perficiunt: adeò cuncta respirationis organa intimè conspirant inter se ac consentiunt, ut ex illis inordinatè, uno licèt agente, potiùs quàm schisma fieret, caetera illius anomalias imitantur. Quòd autem Nervi arterias & venas per totas pulmonum compages assecuti, earum truncos densâ propaginum serie investiunt, & variè circumligant, ratio esse videtur, tum ut vasorum tunicae constanti spirituum animalium influxu dotatae Cordis motum imitentur; proindéque jugi arteriarum pulsatione, & venarum constrictione, sanguinem in breviori hac sua per pulmones lustratione facilè traducant; tum verò potiùs, ut vasa pneumonica talibus nervorum habenis constricta, sanguinis cursum juxta passionum impetus & instinctus moderentur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
