# Cerebri anatome 340

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/340

Origo ejus nondum satìs detecta fuit; nam à plerisque Anatomicis pro ramo Paris vagi perperàm sumitur: cùm reverâ licèt Par vagum & Intercostale per surculos invicem emissos inter se communicant; tamen quoad utriusque principia, truncos & divaricationes planè distinguuntur. Quòd si haec posterior Conjugatio, peculiaris Nervi titulo ei denegato, prosapiam alienam confiteri debeat, certè Pari vago nihil debet, sed Nervis Parium quinti & sexti originem suam acceptam refert; nam bini aut tres surculi, à nervis istis versùs oculos & faciem euntibus reflexi, in eundem caudicem, qui Nervi intercostalis truncus est, evadunt, prout suprà innuitur. Nervus intercostalis eo ritu constitutus, & cranio per foramen proprium egressus, mox plexum ganglioformem, prope alium similem Paris vagi plexum, continet; in quem duo nervosi processus à Pari intra cranium ultimo, seu primo vertebrali, feruntur. Ab isto plexu surculus unus in sphincterem culae; atque alter insignis in plexum ganglioformem Paris vagi dimittitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
