# Cerebri anatome 341

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/341

Deinde hic Nervus juxta vertebras descendens, in media cervice plexum alium longè majorem habet, in quem Nervus amplus à vicino Pari vertebrali inseritur; ab eodem verò plures Nervi qui praecordia respiciunt quaquaversùs distribuuntur Nam duo vel tres surculi in diaphragmatis Nervum, surculus unus in Nervum recurrentem, mittuntur; praeterea fibrae & propagines numerosae & in recurrentem Nervum, & versùs Tracheam feruntur, quae ipsius & oesophagi tunicis atque vasis sanguiferis inseruntur; porrò ramus in Paris vagi truncum, & bini notabiles Nervi in plexum Cardiacum descendunt; dein paulò inferiùs Nervus alter solitarius, trunco intercostali procedens, etiam plexui Cardiaco inseritur: Qui rami insignes à Nervo intercostali utrinque dimissi, quatenus cum aliis ab utroque Paris vagi trunco derivatis unà coeunt, ipsum plexum cardiacum efficiunt. Attamen hi rami cardiaci à Nervo intercostali, sicuti & plexus cervicalis, à quo procedunt, homini peculiares sunt, atque in brutis animalibus omnino desiderantur. Truncus intercostalis à plexu Cervicali versùs claviculam descendit, ubi pectoris cavitatem ingressurus, in arteriam axillarem veluti ad rectos angulos incidit, eâmque stringit; unde in Thoracem juxta primae & secundae Costae radices demergitur; atque illic tres vel quatuor ramos à Nervis vertebralibus proximè superioribus accipiens, Plexum alium insignem (qui vulgò intercostalis appellatur) constituit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
