Latin
CAPUT XXV
Thomas Willis, Cerebri anatome 346
Unproofread scanNot analysed yet
Quinimo praecipuus Nervus qui huic inseritur, &spirituum copiis in ipsum convehendis primarius &via lata esse videtur, à plexu quodam exiguo, longè inferiùs juxta intestinum rectum nato, effertur; qui plexus unà cum altero vicino suo, quos mesenterii plexus minores appellamus, mox describetur: interim ut ad eos ordine perveniamus, Nervi intercostalis ductum sequemur. Infra ramos mesentericos, à quibus praedicti plexus superiores constituuntur, intercostalis truncus inter lumborum musculos descendit, atque ramum quemlibet vertebralem in descensu admissum partibus quibusdam internis impendit. Ramus enim vertebralis, trunco intercostali juxta renes utrinque adductus, in testes foemineos dein aliquot sequentes in ureteres feruntur: E regione vigesimae septimae vertebrae, ramus unus vertebralis, &bini alii ab intercostali trunco profecti, versùs rectum intestinum tendunt, ibidemque ternis paribus ab altero latere emissis occurrunt, qui omnes simul uniti, plexum qui abdominis infimus est constituunt.