# Cerebri anatome 347

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/347
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/347

A plexu hoc Nervus insignis, sursùm elatus, in maximum mesenterii plexum effertur, qui in itinere surculum unum, & deinde alterum, à Nervo intercostali utrinque dimissum accipit; idémque prope metam suam propagines quasdam in glandulas uterinas distribuit. Caeterùm à plexu praedicto infimo Nervus versùs superiora circiter unciae spatium incedens, plexum alium minorem in vicinia constituit; è quo Nervus unus sursùm, & alter ex opposito rectà deorsùm tendit. Prior horum in plexum mesenterii maximum defertur, atque in toto transitu intestinum rectum & coli partem subtendit, iisque multas exiles propagines inserit. Alter autem ab hoc plexu Nervus versùs anum sub intestini recti parte inferiore descendens, ei crebras item propagines impertit, adeò ut hic plexus omnium qui intra abdomen sunt minimus, tantùm istius Nervi gratiâ, qui sc. intestino recto colique parti substratus, plexui mesenterii maximo inseritur, constitutus esse videtur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
