# Cerebri anatome 348

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/348
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/348

A plexu vicino infimo, cui hic minimus originem debet, duo Nervi prodeuntes, atque in pelvim dimissi, binos ibi plexus, sc. in alterutro latere unum, efficiunt, in quos nervi ab osse sacro asciti & prioribus inosculati coeunt; è quibus verò nervi in partes adjacentes distributi, singulis excretionibus, sc. urinae, stercoris & seminis illic loci factis, prospiciunt: nam duo nervi intestini recti extremitatem subeunt, totidémque in uterum, aut prostatas; unus autem, isque insignis, in vesicam defertur. Ut verò ad Par intercostale redeamus, postquam uterque ejus truncus tres ramos, è quibus inferiores praedicti abdominis plexus mediatè aut immediatè constant, emiserat, rectà versùs os sacrum descendit, atque in itinere propaginem adhuc unam aut alteram in ureteres dimittit. quamprimùm autem ad principium ossis sacri pervenitur, ambo Nervi ad se mutuò inclinati, intra ejusdem ossis curvaturam demerguntur ibidemque juxta declivitatem ejus, & deinde in suo descensu, super ipsum, duobus aut tribus processibus simul connecti videntur; atque ità demum uterque nervus in fibras minutas desinit, quae in sphincterem ani distribuuntur: quandoque tamen prope unum processum transversum uterque Nervus in plexum rotundum coeunt, è quo singulari plexu similes fibrae minutae producuntur. Porrò istis fibris ab intercostali Pari ano insertis multae aliae à Nervo ultimo vertebrali occurrunt, ac mutuò inosculantur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
