Latin
CAPUT XXVI
Thomas Willis, Cerebri anatome 349
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXVI. Nervorum Paris intercostalis, qui in priori Capite describuntur, quoad eorum munera &usus explicatio. ac imprimis eorum ramificatio Superior expenditur. NErvi Intercostalis principium, sunt bini vel tres surculi à Nervis quinti &sexti Paris reflexi, ac in eundem truncum uniti, Fig. 9. D. a. a. b. Hîc admirari subest Nervi hujus natales velut mutuatitios; succrescit enim, ut frutex super alio frutice; ideoque ramificatione duplici, sc. tum propriâ, tum istâ parentis sui, communes utriusque virtutes ac influentias dispensat: quâ ratione efficitur, ut inter Cerebri conceptus &praecordiorum affectus, nec non inter actiones paßionesque ferè omnium totius corporis partium, quae ad functionem involuntariam pertinent, consensus &commercia quàm citissima habeantur. Nam in quantum Nervi intercostalis truncus à Paris quinti &sexti Nervis prope origines eorum procedit, id indicio est, tum spirituum animalium influxus, tum motuum obeundorum instinctus, in ipsum à Cerebello potissimùm derivari; è cujus nempe annulari processu praedicta nervorum Paria oriuntur.