# Cerebri anatome 349

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/349
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/349

CAPUT XXVI. Nervorum Paris intercostalis, qui in priori Capite describuntur, quoad eorum munera & usus explicatio. ac imprimis eorum ramificatio Superior expenditur. NErvi Intercostalis principium, sunt bini vel tres surculi à Nervis quinti & sexti Paris reflexi, ac in eundem truncum uniti, Fig. 9. D. a. a. b. Hîc admirari subest Nervi hujus natales velut mutuatitios; succrescit enim, ut frutex super alio frutice; ideoque ramificatione duplici, sc. tum propriâ, tum istâ parentis sui, communes utriusque virtutes ac influentias dispensat: quâ ratione efficitur, ut inter Cerebri conceptus & praecordiorum affectus, nec non inter actiones paßionesque ferè omnium totius corporis partium, quae ad functionem involuntariam pertinent, consensus & commercia quàm citissima habeantur. Nam in quantum Nervi intercostalis truncus à Paris quinti & sexti Nervis prope origines eorum procedit, id indicio est, tum spirituum animalium influxus, tum motuum obeundorum instinctus, in ipsum à Cerebello potissimùm derivari; è cujus nempe annulari processu praedicta nervorum Paria oriuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
