Latin
CAPUT II
Thomas Willis, Cerebri anatome 35
Unproofread scanNot analysed yet
In Vitulo, Ove, Equo, &plerisque aliis quadrupedibus, protuberantiae priores, vulgò Nates dictae, insigniter magnae sunt item exteriùs carnei coloris esse apparent, quia tenui menynge, quae plures venas &arterias in se continet, investiuntur; quae si separetur, interior illarum partium substantia sublutei coloris existit, qualis praeterea non est in tota medulla oblongata. Attamen planè constat, quòd sicuti in brutis, ità in homine prominentiae posteriores pribrum epiphyses sunt, quodque ab his epiphysibus processus medullares in Cerebellum obliquè ascendunt; juxta quos alii processus istos intersecantes, rectà à Cerebello descendunt, qui Caudici medullari haud inseri videntur, ast eum circumambientes, protuberantiam annularem constituunt. Haec annularis protuberantia major est in homine quàm in alio quovis animali. Porrò observare est, quòd ubicunque prominentia superior Natiformis amplior existit, haec inferior annularis perexigua est; &è contrâ. Porrò isti processus medullares, versus Cerebellum ascendentes, per processum alterum medullarem transversum, inter se mutuò communicant; &è processu hoc transverso duo exiles nervuli oriuntur, quartum Par eorum quos suprà recensuimus, quique à nobis pathetici appellantur. Singula horum figuris idoneis delineata Tabula septima satìs clarè exhibet. Non procul à prominentiis praedictis, nempe inter has &rimam quae Anus vocatur, Glandula pinealis collocatur.