# Cerebri anatome 357

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/357

Dum haec scribuntur, Cercopitheci Anatomen instituimus, cujus Cerebrum parùm ab eo quod in Cane aut Vulpe cernitur differebat, nisi quòd proportione ad sui Corporis molem habitâ, longè esset capacius, ejusque anfractus ampliores existerent. Prominentiae Orbiculares Nates & Testes dictae, item protuberantia annularis à Cerebello dimissa, ad earundem partium figuram & magnitudinem in Homine propiùs accedebant. Quod autem praecipuè notatu dignum occurrebat, hoc erat, scil. quòd Nervus Intercostalis, licèt, pariter ac in caeteris brutis assolet, eâdem cum 1 aris octavi trunco vaginâ inclusus, per collum ferebatur, tamen iste ab hoc Nervo prope claviculam abscedens, antequam plexui juxta superiorum costarum radices posito inserebatur, aliquot Surculos in Cor & appendicem ejus, atque fibras quasdam in diaphragmatis Nervum mittebat: quae forsan ex parte ratio est, cur hoc Animal prae caeteris bestiis adeò solers & mimicum existat, atque hominis non modò gestus, verùm paßiones quasdam & mores, tam aptè referre & imitari possit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
