Latin
CAPUT XXVI
Thomas Willis, Cerebri anatome 362
Unproofread scanNot analysed yet
Et reverâ cùm sanguis &sursùm &deorsùm tendens, versùs utramvis metam modò nimis influere, modò deficere soleat, ideo Nervi tanquam incitamenta ejus aut remorae, tum in superiore tum in inferiore Circuitûs regione, circa vasa sanguifera variè disponuntur. Quo ritu hic plexus Thoracicus in brutis animalibus habeat, postea speciatim ostendetur. Nervus Intercostalis in homine, tum in hoc plexu tum in toto per thoracem descensu, quasi penûs sui parcus, &alieni avarus, plures Nervos vertebrales accipit, nullum verò surculum à se dimittit: quicquid autem spirituum aut ab influxu superno residuum est, aut à laterali supervenit, totum hoc in largitionem visceribus imi ventris impendendam reservatur. Quo tamen ritu &quibus Nervorum ductibus illud in partes singulas dispensetur, in sequenti explicabitur.