Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 364
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem vix putet quispiam totidem vasa propter motûs aut sensas munera illic loci peragenda comparari: nam viscera isthaec, nisi summè vellicata &spasmo affecta, parùm aut nihil, cujus conscii sumus, persentiunt; eorumque motus nihil ferè aliud sunt quàm vermiculationes obscurae, aut leves corrugationes, ut iisdem efficiendis non major nervorum apparatus quàm pro lento Testudinis progressu requiratur. Quare hinc nonnullis in mentem venit. succum quendam, ac istum forsan nutritium, hoc multiplici ductuum nerveorum commeatu dispensari: cujusmodi tamen munus si his fibris circa mesenterium dispersis assignetur, quid iniistis circa pulmones &praecordia, ac imprimis circa asperam arteriam, pari modo divaricatis, idem nutricatûs sive excipiendi, sive importandi officium concedatur? At verò summè improbabile est, succum nutritium in Tracheae aut bronchiorum tunicis contineri, quem Nervi exugent; neque liquidò magìs constat, quare plures nervi pro succo alibili his pectoris illisve Abdominis partibus advehendo destinentur, quàm opus sit pro musculoso genere.