# Cerebri anatome 365

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/365
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/365

Interea tamen, licèt inficias imus totam materiam nutritiam per hos aliosve Nervos ultrà citrâve deferri; attamen intra hos ductus nerveos humorem, qui spirituum animalium vehiculo, quique materiae nutritivae fermento sit, perpetim scaturire existimamus: quocum humore nervoso versùs intestina & reliquas corporis sentinas eunte, verisimile est quòd serositates superfluae & excrementitiae saepe unà dilabantur, adeoque foras amandentur. Veruntamen quoad Nervos mesentericos, & plexus in quos terminantur, atque fibras ab his densissimè exeuntes, opinari fas sit, diversimoda haec vasa reverâ spirituum animalium primò canales, deinde condos, ac demum emissaria ultima existere. Si inquiratur ob quem finem tam ingentes spirituum copiae ad has partes ignobiliores designentur, dico hoc fieri propter motuum & sensionum actus, qui adprimè (sc. pro ipsa vita tuenda) necessarii sunt, ibidem obeundos. Licèt enim motus localis, qui semper musculi tanquam vectis ope peragitur, visceribus imi ventris minimè conveniat, tamen motus intestini A a a 3 stini ab iisdem ferè continuò & multifariàm eduntur: sc. pro chyli subactione, nec non partium & particularum quae tum illius, tum liquoris sanguinei sunt, aliarum ab aliis secretione, & singularum versùs metas designatas protrusione, fibrae & propagines nerveae in viscerum membranas & vasorum tunicas, imò & in parenchymatum texturas, protensae, variè contrahi, sc. hae sursùm, illae deorsùm convelli, modò plures simul, modò seorsim aut successivè, hùc, illùc deduci solent.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
