Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 368
Unproofread scanNot analysed yet
eásque, velut totidem digiti singulis plectri chordis praepositi, moderantur. Licèt enim membranae ac ipsa viscera fibris quibusdam insitis praedita sint; istae tamen, non, utì in musculis habet, unius generis &positionis existunt; sed in eadem parte quaedam sunt rectae, ac aliae obliquae, hae sursùm, istae deorsùm tendunt, aliaeque in orbem feruntur; ità ut motus diversimodi in eadem membrana aut viscere modò simul, modò successivè aut vicissim peragi debeant: quare Nervi distincti non modò ad singulas fibrarum series, verùm ad universas subjecti partes requiruntur, quae sc. motum hîc loci inceptum, illic sistant, aliumque de novo inchoent, aut alium cum alio complicent. Reverâ motus qui in musculoso genere perficitur similis videtur rudi ac simpliciori cuidam operi textorio, ubi radio semper eodem ritu trajecto, Trama stamini subducitur: Sed intestinorum &viscerum motus aptè comparentur Texturae plurimùm variegatae, pro cujus artificiosa magìs compage texenda, aut plures simul manus, aut machina diversimodè versatilis, ac plusquam mille motuum generibus instructa, adhibetur.