# Cerebri anatome 37

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/37

Porrò in eandem infundibuli aperturam transitus alius, nempe per foramen primum, quod prope fornicis radices consitum est, patescit; ità ut ab omni ἐγκεφάλου plaga, serositates in cloacam istam feruntur; nempe per foramen primum è Cerebri plicatura, seu ventriculis anterioribus; per secundum foramen humores qui circa prominentias orbiculares aggregantur, decidunt; atque per tertium foramen, qui juxta Cerebelli confinia deponuntur, exitum inveniunt. Singula haec foramina, cum distinctis ad infundibulum viis, in Tabula septima planè adumbrantur. H. M. T. Supra glandulam pinealem, velut supra fibulam, plexus choroeides suspendi videtur: iste autem plexus ad hunc modum constituitur; ex utroque medullae oblongatae latere, quà Cerebri limbus ei connectitur, duae arteriae è posterioribus carotidum ramis, ubi vertebralibus uniuntur, oriundae, rectà ascendunt; quae statim divisae, velut plures rivuli juxtà consiti, versus glandulam pinealem evehuntur, ibidemque mutuo occursu terminari videntur; atque illic pinealem.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
