# Cerebri anatome 371

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/371
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/371

Cùm alibi in Lienis usum inquirebamus olim, statuere visum erat, ejus officium esse sanguinis faecem, & particulas acido-salinas, quaeque fixioris naturae sint secernere eâsque proprio sinu exceptas ampliùs coquere ac in fermentum acidum convertere, quo rursus sanguini per venas tradito, latici ejus acumen & asperitas, nec non virtus activa seu fermentativa, concilientur. Quapropter tota lienis compages texturâ fibrarum quasi retiformi constat; nempe ut intra spongiosas ejus cavitates & densos meatus sanguinis faeculentiae uberiùs excipi & contineri possint. Dico igitur quòd pro fermenti lienosi confectione, & dispensatione idonea, praeter arterias quae materiam adducant, & venas quae ejusdem fermentatae portionem quandam continuò resorbeant, etiam multis Nervis opus esse videtur, qui sc. tum fibratam lienis texturam convellendo, faecem atram in eo reconditam conquassare, ipsamque adeò à putredine & coagulatione vindicatam naturâ acidâ & fermentativâ imbui faciunt; tum etiam quòd Nervi isti vasa sanguifera modò contrahant & constringant, modò aperiant & dilatent; ut, pro data occasione, sanguinis faeculentiae modò uberiùs, modò parciùs ex arteriis in lienem deponantur, etiam ut fermenti in liene confecti plus aut minus, juxta passionum aut instinctûs naturalis exigentias, cruori suffundatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
