# Cerebri anatome 372

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/372
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/372

Nemo hypochondriacus, quin abunde sentit nervos splenicos quosdam motus perficere; nam magnae perturbationes istae quae in latere sinistro excitari solent, utì cùm modò inflationes, modò partium interiorum constrictiones, ac interdum succussiones variae, cum dolore vago hâc illâc excurrente percipiuntur, sunt tantùm spasmi & corrugationes quibus Nervi splenici passim afficiuntur. Nec tantùm in lienis procinctu Nervi ejus spasmo correpti tumultus cient, at longè ulterius saepe in ipsum Cor, imò in totum corpus, inordinationum suarum effectus transferunt. Novi hypochondriacum, cui statim à liene perturbato, praecordia deorsùm attracta immaniter comprimi & constringi viderentur adeò ut ipse valdè tristis ac animo dejectus, etiam de summa pectoris angustia & constrictione conquestus, sese usque moribundum putaverit. Cujusmodi affectionis causa proculdubio fuit, quòd cùm fibrae plures, à plexu lienari exeuntes, fibris aliis ab ultima Paris vagi extremitate dimissis uniuntur; facilè accidit, ut priores spasmo affectae conjuges suas, &, per consequens, ipsum Paris vagi truncum, à quo Nervi in praecordia mittuntur, unà contrahant, ac deorsùm convellant: certè praedictorum utriusque generis Nervorum, sc. quorum hi lienem, illi praecordia respiciunt, συμπράξει efficitur, ut cordis tremor, oppreßio, aliique graves affectus, lienosis ità passim obveniant.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
