# Cerebri anatome 373

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/373

Porrò in quantum sanguinis fermentatio à liene dependet, juxta hujus influentiam iste circuitum suum, modò placidè, modò perturbatè, agit. Dum lieni nullâ perturbatione agitato conquiescere & vacare licet, sanguis etiam in Hypochondriacis satìs tranquillè movetur; sin autem commoveatur idem & excitetur, (urì assolet in passione quavis, corporis motu violento, aut à pharmacia) statim Nervi ejus spasmo affecti iteratis contractionibus ipsum magìs concutiunt; adeò ut faeculentiae fermentativae, sinu ejus excussae, in sanguinem uberiùs refluant, quae laticem Bibb 3 ticem ejus mox turbidum & quasi limo inquinatum reddunt, ipsum tantâ denique acrimoniâ & mordacitate asperant, ut Cerebrum & Cor veluti aculeis pungat uratque; unde Splenicis, praeterquam quòd ratio obscuratur, etiam animi affectus, praesertim tristitia, odium ac ira, plurimùm intenduntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
