Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 376
Unproofread scanNot analysed yet
In dextro latere Ramus mesentericus, pariter ac in sinistro bifidus, duos plexus continet: horum superior (quem Hepaticum dicimus) plures fibrarum nervearum fasciculos à se dimittit; quorum maximus versùs hepar elatus, arteriam hepaticam velut reticulo è fibris conflato investit. Fig. 11. 6. o. Observat Doctißimus Glißonius, quòd Arteria hepatica solummodo vasorum, nempe capsulae communis, pori biliarii, &venae portae truncis impendatur; quibus irrigandis, &calore succoque nutritio actuandis, sanguinem arteriosum confert; cui tamen regerendo vena socia omnino deest: quapropter illa sanguinem haud pleno &libero influxu, sed paulatim, &stato semper dimenso, partibus istis membraneis inferre debet: secùs enim periculum esset nè à sanguineo latice affatim irruente, siquidem haud denuo statim per venas remandatur, inflammatio excitaretur, aut saltem nè ab hujus torrente extra ripas suas transfuso, aliorum in hepate rivorum decursus perturbarentur: In quantum verò Nervi tanquam habenae arteriae truncum constringunt, ipsi sanguinis influxum moderantur, eúmque juxta partium quibus destinatur exigentias variè dispensari faciunt.