# Cerebri anatome 376

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/376

In dextro latere Ramus mesentericus, pariter ac in sinistro bifidus, duos plexus continet: horum superior (quem Hepaticum dicimus) plures fibrarum nervearum fasciculos à se dimittit; quorum maximus versùs hepar elatus, arteriam hepaticam velut reticulo è fibris conflato investit. Fig. 11. 6. o. Observat Doctißimus Glißonius, quòd Arteria hepatica solummodo vasorum, nempe capsulae communis, pori biliarii, & venae portae truncis impendatur; quibus irrigandis, & calore succoque nutritio actuandis, sanguinem arteriosum confert; cui tamen regerendo vena socia omnino deest: quapropter illa sanguinem haud pleno & libero influxu, sed paulatim, & stato semper dimenso, partibus istis membraneis inferre debet: secùs enim periculum esset nè à sanguineo latice affatim irruente, siquidem haud denuo statim per venas remandatur, inflammatio excitaretur, aut saltem nè ab hujus torrente extra ripas suas transfuso, aliorum in hepate rivorum decursus perturbarentur: In quantum verò Nervi tanquam habenae arteriae truncum constringunt, ipsi sanguinis influxum moderantur, eúmque juxta partium quibus destinatur exigentias variè dispensari faciunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
