# Cerebri anatome 377

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/377
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/377

E Nervorum turma versùs hepar eunte, quidam in pancreas, aliique in vasa cholidocha, duodenum, & pylorum deflectunt, iisdemque densas propaginum series inserunt, Fig. 11. π. T. Horum munus videtur esse partium istarum ductus excretorios convellere, & propter humorum turgescentium evacuationes per occasionem faciendas succutere. Porrò his fibris sursùm elatis, cùm plures aliae ab utroque Nervo stomachico dimissae uniuntur ratio patet, cur à vellicatione circa ventriculum facta, bilis flava è cysti fellea in duodenum emulgetur, quae propter ejusdem intestini spasmum exinde in ventriculum sublata, vomitu rejicitur: quippe Nervi stomachici, sive à pharmaco, sive ab alia re molesta, ad evacuationem superiùs faciendam irritati, proindéque sursùm retracti, unà Nervos ad hepar & vasa cholidocha pertinentes, utpote ipsis alligatos, adducunt, ac in spasmi superioris consensum trahunt. Hinc accidit, quòd non tantùm stomachus primò lacessitus, spasmo suo bilem ad se trahat, ac in proprium sinum proliciat, verùm & bilis sponte turgescens, adeoque in duodenum suffusa, quatenus intestini hujus Nervos irritat, ac dein eorum consensu ventriculi vasa nervea irritando, vomitionem cholericam non rarò inducit. Plexus hepaticus cum lienari per fibras utrique interjectas communicat, Fig. 11. 8. Cujus ratio videtur esse, ut cùm plexus unus ventriculi finem, sive extremitatem dextram, atque alter sinistram respiciat; quò in utrisque consensus & erga stomachum sympraxis sustineatur, ambo per Nervos velut internuncios inter se communicant.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
