Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 379
Unproofread scanNot analysed yet
Quare necesse est, inter haec viscera stricta admodum affinitas intercedat, eò magìs, quoniam &bilis à cysti fellea ad intestina non continuò, sed, propter usus quosdam, per occasiones &intervalla suffundi debet: Nervi enim exigentiarum, quae utriusque sunt partis, optimè conscii, eas ambas mutui officii admonent, &pro re nata in actionem sollicitant. Observare est, quòd in dextro latere, inter plexum hepaticum &renalem Nervus amplus protendatur, Fig. 11. μ. Adeò ut inter hos plexus major &immediatior consensus quàm inter istos alterius lateris pares habeatur. Cujus ratio non facilè patet, nisi forsan in eum finem ità constituitur, ut cùm à renibus inter mingendum serosae excretionis nixus peragitur, unà pyloro &vasis cholidochis deorsùm attractis, chyli &faecum alvi versùs inferiora protrusio irritetur. Certè haec plexuum horum connexio potissimùm in causa est, cur paroxysmo nephritico vomitus saepe immanis supervenire soleat, quodque à tali vomitione vasa cholidocha, quasi ab emetico assumpto irritata, plurimùm inaniantur. Plexus mesenterii maximus in medio caeterorum positus, Solis instar, fibras nerveas, quasi radios, quaquaversùs in orbem dispergit Fig. 11. O.