Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 382
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe quidem in foeminis, ac interdum etiam in viris, novi, cùm affectio convulsiva invaderet, primò molem in hypogastrio assurgere visam, dein circa medium Abdomen intumescentiam ità immanem successisse, ut viri fortis manibus, utut validissimè intentis, haud comprimi aut inhiberi potuerit. Proculdubio admirandi hujus affectûs causa est, quòd intra Paris intercostalis nervos spiritus animales influi, quoties ἀταξίας sive motus convulsivos ineunt, primò (utì plerumque assolet) circa Nervi extremitates, nempe in plexu Abdominis infimo, effervescere, ac velut explodi incipiant; quae illorum affectio, cùm sursùm perreptans ad plexum mesenterii maximum deferatur, adeò ut spiritus ejus incolae pari inordinatione corripiantur, nihil mirum est, si ista medii Abdominis intumescentia, ac velut materiae cujusdam nitrosulphureae explosio, cietur. Enimvero haud probabile est, symptoma istud ab utero ascendente ac sede suâ dimoto excitari posse, quia praeterquam quòd haec pars in loco suo fixa &ligamentis firmiter stabilita est, etiam moles ejus in virginibus ità parva est, vix nuce juglande major, ut licèt in ventrem elata, ejusmodi intumescentiam minimè producat.