# Cerebri anatome 383

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/383

Nec magìs verisimile est, ejusmodi affectum à musculis Abdominis spasmo correptis cieri; isti enim, utut convulsi, sese ac partes subjectas sursùm, aut deorsùm, aut ad latus contrahant, verùm se eminus efferre, ac umbilici regionem cum impetu in altum attollere nullo modo possunt. Ut supponamus verò spiritus animales in plexu mesenterii maximo efferos & ad explodendum aptos fieri, (quales reverâ sunt ubicunque motus convulsivos ineunt) isti ibidem densiùs conglobati, effervescentiâ suâ ac rarefactione insigni, plexum istum cum tota vicinia ejus immaniter inflent ac attollant, simulque viscera imposita cum vibratione quadam sursùm propellant. Plenior hujus symptomatis explicatio ad Cerebri & Nervorum pathologiam spectat. Interim annotemus, alium quendam affectum, sc. dolorem Colicum, ad plexus abdominis, & imprimis ad hunc mesenterii maximum, pertinere. Enimvero opinari subest, acerrimos cruciatus qui in morbo isto excitari solent, non à materia excrementitia intestinorum cavitatibus inclusa, neque semper ab humore acri eorum tunicis impacto, attamen saepius à succo nervoso acrimoniâ quadam imbuto, atque intra hunc plexum stagnante, provenire; unde propter hujus cum plexibus tum hepatico, tum lienari consensum, doloribus istis vomitio crebra & immanis supervenit. Verùm speculationibus hisce pathologicis ad propria loca delegatis, quod primò institutum erat, Nervi intercostalis ductum ulteriùs prosequamur, quo quidem ad binos abdominis plexus minores ac infimos ducitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
