Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 384
Unproofread scanNot analysed yet
Infra Nervos mesentericos, è quibus plexus superiores constituuntur, uterque truncus intercostalis descendens, tres aut quatuor propagines singulares emittit, qui in ureteres feruntur. Harum usus esse videtur, canales istos urinarios convellere &succutere, ut serum in renibus secretum versùs vesicam properè magìs alliciatur: porrò si quando materies viscida aut limosa ureterum ductibus adhaereat, aut calculus major infixus eorum cavitates obstruat, nervorum hîc illic toto tractu insertorum ope isti convulsi ac corrugati, molem quamvis in transitu impeditam deprimant, &semper ulteriùs promoveant. Juxta Vertebras è quibus Nervi crurales procedere incipiunt, tres distincti rami, utrique nervo Intercostali adducti, exinde in imam ventris cavitatem feruntur, ubi plexum qui Abdominis infimus est constituunt, Fig. 11. 9. q. q. q. Quòd hîc tot Nervi, nempe 6 ampliores unà coeuntes plexum non nisi exiguum constituunt, sc.