Latin
CAPUT XXVII
Thomas Willis, Cerebri anatome 389
Unproofread scanNot analysed yet
Circa extrema utriusque Paris munera etiam haec conformitas annotetur; quòd cùm viscera chylificationi dicata, nempe ventriculus &intestina, eodem ductu eâdémque perpetuâ cavitate ad extremum usque continuantur: Prima hujus cavitatis ostia, nempe Ventriculi orificia, ab infimis Paris vagi ramis inter se junctis custodiuntur; ejusdem autem ostio ultimo, nempe ani sphincteri, Paris intercostalis extremitates, etiam priùs inter se commissae, praeponuntur. Huic verò parti, quasi nunquam ipsi satìs provisum esset, praeter Nervos ab utroque plexu proximè superiore huc missos, atque has extremas Paris intercostalis productiones eidem impensas, etiam ramus ac fibrae quaedam à Nervo vertebrali inseruntur, Fig. II. 1. k. Quarum nempe accessu efficitur, ut musculi hujus ostiarii occlusio vel apertio spontanea evadat.