# Cerebri anatome 393

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/393

CAPUT XXVIII. De Nervo spinali ad Par vagum accessorio. item de Nervo Diaphragmatis. POstquam Nervos Paris vagi & Intercostalis, qui ad praecordia & viscera omnia medii ac imi ventris, nec non ad quasdam alias partes functionis involuntariae executrices protenduntur, explicavimus: Proximè his succedunt Nervi quidam alii, cum praedictis in origine, aut in ejusdem muneris exercitio, communicantes, sc. Nervus spinalis, & Nervus Diaphragmatis; de quibus ordine dicemus. Suprà ostendimus, quòd Paris vagi nervus in ipsa origine fibris numerosis constat; quibus alter insignis Nervus è longinquo oriundus accedit, cúmque ipsis inosculatus, simul cranio egreditur. Circa Nervum hunc, quoniam ortus & distributio ejus valdè anomalos habentes, nondum ab aliis Anatomicis notantur, operae pretium videtur, paulò diligentiùs inquirere. Itaque si Nervi hujus principium indagare velimus, illud in latere spinalis medullae cum acuta cuspide incipiens, juxta sextam aut septimam cervicis vertebram, depreEee hendetur, Fig. 12. c. c.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
