Latin
CAPUT XXVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 395
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem observare licet, quòd praeter motus spontaneos, quibus Cervix &brachium cum praevia hoc aut illud agendi intentione occupari solent; etiam istae partes, prae alio quovis membro, juxta passionum impetus, animali haud conscio, motibus patheticis &extemporaneis afficiuntur: Nam cuncta ferè viventia, non modò ad quemvis strepitum circumagunt cervicem, ut quicquid timendum ingruat aspiciant; verùm illa quovis modo perterrita, ictu oculi citiùs, pedibus, aut alis, aut pinnis, aliâve parte analogâ, in motum rapidissimè concitis, aufugiunt: Nec solùm timori, verùm aliis subinde affectibus, collum &brachia morigera existunt: nam brutis animalibus aequè ac homini iracundiâ aut superbiâ inflatis (prout alibi innuimus) intumescit collum, ac jubae attolluntur. Quoad hominem verò brachia &manus ejus ità passionibus, &quibusvis ferè Cerebri conceptibus obsequunEc e 2 tur, ut inter alia quaevis agendum, ista variis gesticulationum modis, quorum minimè arbitri sumus, continuò agitentur: nihil ferè cogitamus aut loquimur, quin unà manus hùc, illùc jactantur; dúmque lingua haesitat, aut vox faucibus haeret, dextra exeritur, quasi gestu suo animi sensa celeriùs depromere satagens.