# Cerebri anatome 395

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/395

Et quidem observare licet, quòd praeter motus spontaneos, quibus Cervix & brachium cum praevia hoc aut illud agendi intentione occupari solent; etiam istae partes, prae alio quovis membro, juxta passionum impetus, animali haud conscio, motibus patheticis & extemporaneis afficiuntur: Nam cuncta ferè viventia, non modò ad quemvis strepitum circumagunt cervicem, ut quicquid timendum ingruat aspiciant; verùm illa quovis modo perterrita, ictu oculi citiùs, pedibus, aut alis, aut pinnis, aliâve parte analogâ, in motum rapidissimè concitis, aufugiunt: Nec solùm timori, verùm aliis subinde affectibus, collum & brachia morigera existunt: nam brutis animalibus aequè ac homini iracundiâ aut superbiâ inflatis (prout alibi innuimus) intumescit collum, ac jubae attolluntur. Quoad hominem verò brachia & manus ejus ità passionibus, & quibusvis ferè Cerebri conceptibus obsequunEc e 2 tur, ut inter alia quaevis agendum, ista variis gesticulationum modis, quorum minimè arbitri sumus, continuò agitentur: nihil ferè cogitamus aut loquimur, quin unà manus hùc, illùc jactantur; dúmque lingua haesitat, aut vox faucibus haeret, dextra exeritur, quasi gestu suo animi sensa celeriùs depromere satagens.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
