# Cerebri anatome 396

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/396
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/396

Profectò quòd partes istae, nempe brachia & manus, quadantenus in cunctis animalibus, eminentiùs verò in Homine, cum Cerebri & Cordis affectibus in motu suo ità propriè conspirant, in causa esse videtur hic Nervus, è spinali medulla ad Paris vagi originem accedens, cúmque Nervis ejus communicans, ab iisque functionis involuntariae velut tesseram accipiens. Haec de Nervo spinali, qui etiam tanquam frute, super aliis fruticibus accrescens, nullibi peculiarem originem habet; sed variis fibris susceptis, maxima ex parte in medulla spinali, atque partim in Paris vagi Nervo (prout ostensum est) radicatur. Circa Diaphragmatis nervum (de quo proximè dicendum erit) multa non minùs observatu digna occurrunt. Quoad originem ejus observare est, quòd è Nervis brachialibus cum gemina aut tripla radice oriatur; nempe duo vel tres surculi, è praedictis Nervis profecti, in eundem truncum, qui Diaphragmatis nervus est, coalescunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
